![[]](img/image.png)
CORBUS, Idem quod Corbis : Mensura frumentaria. Capitulare de Villis cap. 9 :
Volumus ut unusquisque Judex in suo ministerio mensuram modiorum, sextariorum... Corborum eo tenore habeat, sicut et in palatio habemus.Adhalardus in Statutis Corbeiensis Monasterii lib. 1. cap. 6 :
Volumus ut singulis annis veniant de spelta bene ventilata atque mundata Corbi 750.Chronic. Trudonense lib. 1 :
Habent ipsi Fratres ad proprium usum deputatam speltam ad panem faciendum, Corbos centum et viginti, quod colligitur ad modios mille sexcentos : ad cerevisiam faciendam ordei Corbos 192. quod colligitur ad modios 1920. etc.Tabularium S. Remigii Remensis :
De spelta solvit inInfra :Corbo modios 10. pullos 2. ova 25.
Donat annis singulis in Corbo de spelta mod. 12. aut inter frumentum et sigalam modios 6. et debent unum Corbum inter se compartire.
Corba, Crescentio in lib. de Agricult. est etiam mensuræ species :
Tre paia di Colombi fanno una Corba di columbina.Chronicon Parmense apud Murator. tom. 9. col. 765 :
Eo annoAnnal. Mutin. apud eumdem Murator. tom. 11. col. 65 :(1237.)per totam Italiam fuit magna fames... et in civitate Bononiæ Corba frumenti valebat xx. solidos Imperiales.
Eo annoVox etiamnum in usu apud Italos.(1258.)valuit Corba frumenti Bononiæ libras tres Bononienses.
◊ In Gloss. Anglos. Corbus exponitur, sadulboga. In alio,
sadol-boga, carpella. Fortasse, inquit Somnerus, arcus ephippii, pars anterior
ephippii, a Sadlebow, Anglis, Belgis vero Sadelbogen.