« 2 corda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 561c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORDA2
2. CORDA, Tributi species, apud Occitanos et alios.
Videtur esse tributum pro rebus mensuratis exsolutum, ut Quintale pro
ponderatis ; sic autem dictum puto, quod Corda fuerit nomen mensuræ, qua res illæ
mensurabantur. Charta ann. 1060 :
Medietatem Cordæ et piscationem Atacis, scilicet de molendino, de filo usque in stagnum.In Tabul. Episc. Autisiodor. :
Costumæ de Cordis et polanis, et minagium sunt Comitis.Charta Raymundi Comitis. S. Ægidii ann. 1164. in Bibl. Sebusiana. lib. 2. cap. 50 :
Et in Corda et in leda de mercato medietas erit mea, et medietas illorum.Alia ann. 1242. in Notis ad Concilia Narbonensia :
Item medietatem ledde majoris et medietatem ponderis ferri et mensuræ Cordæ, et medietatem mensuræ vermeilh.Usatica Aquarum mortuarum :
Item molendina, quintale, et Corda, et furni erunt omnes nostri, cum leudis et omnibus usaticis, et accipietur ad quintale, et Cordam tantum.Charta ann. 1066 :
Habeat medietatem leddarum quæ veniunt in civitate sive per terram, sive per aquam, medietatem Cordæ et piscationem Atacis, justitias et balhias, et forchias, et gistos, et Albergas, et Acaptes, etc.Charta ann. 1164. ex Schedis D. Lancelot :
In quintalio et Corda et in leda de mercato medietas erit mea et medietas illorum.Conventio inter Comitem Provinciæ et Matrem Bausenquorum e MS. D. Brunet :
Nec ibi habeant Cordam et quintale.Charta ann. 1070. n. 465. Regest. 80. Chartophylacii Regii :
Molendina, quintile et Corda et furni omnes erunt nostri... accipietur ad quintale et Cordam tantum ab extraneis, quantum continetur in libertatibus concessis a nobis universitati mercatorum.