« »
 
[]« 1 coriare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 565b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORIARE1
1. CORIARE, Idem Architectis quod Loricare, apud Varronem lib. 1. de Re rust. cap. 57. tectorio et crusta parietem tegere. Coriis Loricare dixit Plinius lib. 8. cap. 24. Loricare de saxo, apud veterem Scriptorem de re architectonica cap. 19. Ubi Charta ann. 1223. in Tabulario Ducatus Guisiæ fol. 46. dixit, fossatum Coriare de lapidibus, versio Gallica habet ibidem, et porra embraidir le fossé de pierre. Est autem nostris, brai, limus, seu terra humida. Vide Philandrum ad Vegetium lib. 7. cap. 1. et 3.