« »
 
[]« Cornomannia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 570a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNOMANNIA
CORNOMANNIA, Ceremoniæ festivæ nomen, in qua acclamationes publicæ seu faustæ adprecationes fiebant Romano Pontifici ; cujus appellationis ratio ex subjectis patet, quæ ex Cod. eccl. Camerac. sæculo xiii. ineunte scripto ad calcem epist. Ivon. Carnot. exscripsi :
De laudibus Cornomanniæ. Sabbato de Albis, quando laudes Cornomanniæ canendæ sunt domino Papæ hoc modo. Omnes archipresbiteri xviij. diaconiarum, post prandium prædicti diei, sonant campanas, et omnis populus suæ parrochiæ cucurrit ad ecclesiam. Mansionarius indutus tunica vel camiso, et coronatus corona de floribus cornuta, habens in manu phinobolum hujus operis. Est quidam caulus æreus concavus, unius brachii longitudo, a medietate et supra plenus tintinnabulis. Archipresbiter vero indutus pluvialem cum clero et populo it Latranum ; et omnes expectant in campo dominum Papam ante palatium Suffolloniam (sic). Cum autem noverit dominus Papa omnes venisse, descendet de palatio ad destinatum locum, ubi accipiendæ sunt laudes Cornomanniæ. Tunc unusquisque archipresbyter cum suis clericis et populo facit rotam, et incipit cantare : Aya preces de loco, Deus ad bonam horam, et alios subsequentes versus Latinos et Græcos. Mansionarius vero in medio saltat in girum, sonando phinobolum et cornutum, caput reclinando. Finitis laudibus, surgit quidam archipresbiter, retro se ascendit asinum præparatum a curia: quidam cubicularius tenet in capite asini bacilem cum xx. solidis denariorum, prædictus archipresbiter inclinans se retro tribus vicibus, quos potest, tribus brancatis tollit et habet sibi. Deinde archipresbiteri cum clericis ponunt coronas ad pedes ejus ; sed archipresbiter in Via lata (ponit) coronam et vulpeculam non ligatam, quæ fugit ; et Papa dat archipresbitero unum bizantium et dimidium. Archipresbiter S. Mariæ in Aquiro, coronam et gallum, et accipit unum bizantium et quartam. Archipresbiter[] S. Eustachii coronam et damulam ; et accipit unum bizantium et quartam. Unusquisque archipresbiter reliquarum diaconiarum bizantium unum. Accepta benedictione omnes revertuntur. Cumque reversi fuerint, mansionarius ita indutus, cum uno presbitero et duobus sociis portant aquam benedictam, et nebulas, et frondes lauri, euntes per domos suæ parrochiæ jocando, sicut prius, et sonando phinobolum. Presbiter salutat domum, spargit aquam, frondes lauri ponit in foco, et de nebulis dat pueris domus. Interim mansionarius barbarice cantat metros, Jaritan, Jaritan, Jajariasti, Raphayn, Jercoyn, Jajariasti, et ceteri qui secuntur. Tunc dominus domus dat eis munus unum denarium vel plus. Hoc fuit usque ad tempus Papæ Gregopii VII. sed postquam expendium guerræ crevit, renunciavit hoc.
P. Carpentier, 1766.
Incipiunt versus in laude Cornomanniæ : Eya preces de loco, Deus ad bonam horam, Deus in tuo nomine, sancta Maria Dei genitrix. Eya preces de loco.
, .
De Laudibus.
P. Carpentier, 1766.
Eya preces de loco, Deus ad bonam horam, Deus in tuo nomine, sancta Maria Dei genitrix, columpna bona, sancti Apostoli corona Christi. Exeant pueri de scola ad novum et argenzolum. Hoc modo cantantur hæ laudes usque, Octo Octobrias. Octobria dominus noster Papa Innocentius sanctissimus cum gloria, Magister victoria. Hoc tono cantantur istæ laudes usque, Yco despota chere. Yco despota chere, Chere, mezopanto, Deo ysoro, Orosisto mello, O chera sifilthe, Carpoforunta, Keagalliunta, Tysa galliusi. Hoc tono cantantur usque ad Aperite nobis portas. Aperite nobis portas ad domnum Papam Alexandrum venimus, salutare illum volumus, salutare et honorare, et laudes illi levare, quomodo qui ad Cæsares. Hoc tono cantantur usque ad Euge, benigne. Euge, benigne Papa Alexander, qui vice Petri cuncta gubernas, Orbita cœli clara refulget, nubibus atris atque fugatis. Et alii subsequentes versus in hoc tono. Quæ non minus barbara et absurda sunt, quam ea quæ referuntur v. Kalendæ. Vide ibi et Laus 2.