![[]](img/image.png)
CORPORALIA, vel Incorporalia, Bona quævis ; Corporalia, quorum fructus sive
reditus statuti et stabiles sunt ; Incorporalia vero, quorum fortuiti et improvisi
fructus, vulgo Casuels. Charta Raym. Bereng. comit. Prov. ann. 1230. ex Bibl. reg.
cot. 792 :
Donamus... tibi prædicto Romeo quidquid Jordanus Riquerius quondam habet, vel possedit, vel quasi, in civitate Niciæ, in ejus territorio, sive fuit mihi, Corporalia vel Incorporalia, vel quasi.Charta ann. 1334. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1358 :
Item habent dicti condomini in castellania seu baronia et castris prædictis pro indiviso... pedagia per terram et aquam, piscaria, venationes, laudamina et multa alia consimilia, quæ confirmariin Ch. ann. 1231. ex Tabul. S. Vict. Massil.(sic)non possunt, cum sint jura Incorporalia. Jus ad Corporale vel Incorporale,