« Corporati » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 577b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORPORATI
CORPORATI, Urbium incolæ, qui ex certis Corporibus erant, præsertim artificum :
quippe, ut est apud Lampridium, Alexander Severus Romæ Corpora constituit, pene
omnium omnino artium. In provinciis etiam extitere. Corporatos civitatis Alexandrinæ
memorat lex unica Cod. de Alexandrin. pleb. primat. (11, 29.) Id etiam patet ex Cod.
Theod. non uno loco. Liberatus Diac. cap. 20 :
Habens autem consentaneos aliquantos ex Clero, et possessores civitatis, et Corporatos, et milites, et nobiles.Erant autem Corpora publicis obsequiis deputata, ut est in Novella Severi 2. cujus meminit Papianus tit. 46. Relatio Symmachi P. V. apud Baronium ann. 418. n. 73 :
Corporatos Officii quoque interminatus sum.Infra ann. 419. n. 32 :
Ego autem tam Corporatis directis, quam omni Officio, ideo illuc ire non potui, etc.Vide titulum Codicis Theod. de Privileg. Corporat. et ibi Gotofredum. et Savin. Tractat. jur. Roman. cap. 2. § 88.