« 2 corporatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 577c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORPORATIO2
2. CORPORATIO, Vox Leguleiorum Anglicorum, qua denotant rem permanentem quæ potest habere
successionem. Est vero Corporatio composita ex diversis partibus, et in unum corpus
coacta, quarum aliæ caput sunt, aliæ membra, totum vero simul junctum Corporationem
faciunt. Multiplex autem est Corporatio : alia enim spiritualis, quæ constat ex
personis religiosis et manumortuis in Lege, ut sunt Abbas et Conventus : alia spiritualis
et personarum quæ in Lege sunt, ut sunt Decani, et Capitula, et Magistri Collegiorum, vel
Hospitalium : alia est præterea Corporatio temporalis ex Legis auctoritate, ut sunt
Majores et Communitates : denique est Corporatio temporalis ex usu recepto et
communi Lege, uti sunt Parlamentales Conventus. Ita Rastallus.