« »
 
[]« Corraterius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 579b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORRATERIUS
CORRATERIUS, Proxeneta, pararius, Courtier, seu Couretier, nostris :
Courratier
, in Consuetud. Burbonensi art. 131. Nivern. cap. 32. art. 21. Aurelian. art. 338. 429. et aliis, sic dictus ab intercurrendo, ut ait Salmasius. Verdala in Episcopis Magalonensibus sub ann. 1278 :
Item quod homines partis Episcopalis recipiantur per Curiam Regis in Corraterios vel Proxenetas.
Statuta Massil. lib. 1. cap. 40. de Corrateriis :
Constituimus ut omnes Carraterii rerum mobilium vel immobilium teneantur annuatim in festo S. M. Candelariæ innovare, et de novo facere sacramentum curiæ Massiliæ eo modo quod constitutum est ; et nullus nisi civis Massiliæ possit esse Corraterius, nec se audeat intromittere de Corrateria exercenda... Quot in officio Corrateriæ esse debeant, sit in provisione Curiæ, et nullus Corraterius, et quod scienter non faciet vel sustinebit damnum civium Massiliæ in emendo vel vendendo.
Plura ibi, quæ potes consulere. Rursus memorantur Corraterii apud Limborch. Inquisit. Tolos. pag. 152. in Catalogo MS. sodalium confratriæ B. Mariæ in Ecclesia ejusdem B. M. Deaur. Tolos. ann. 1328. etc. Vide Corraterius. Joannes de Condato in Poemate contra Dominicanos MS. :
De mainte marcié sont Couratier,
Encore plus ils sont Curatier
  De mariages.
Corraterii Peilhæ, seu pellium, Qui subigit et vendit pelles. in Consuetudine Tolosæ part. 2. rubrica de debitis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Corrateria de Peilha, ibid. Uxor Corraterii peilhæ, quæ vendit pelles.