« »
 
[]« 1 corrigia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 581b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORRIGIA1
1. CORRIGIA, Modus agri. Diploma Roberti Regis Neapol. ann. 1321. apud Waddingum :
Item alia petia de terra arbustata, quæ est quasi duæ Corrigiæ de terra, una juxta aliam conjuncta.
Charta anni 1098. e Tabulario B. M. de Charitate :
Dalmatius de Sinemuro donat Monachis Charitatis terram de Magobrio... usque ad viam quæ venit ex certa Corrigia, quæ a dextra parte ejusdem montis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Quod ad instar corrigiæ in longum [] productus, ita appellatur, eadem notione qua Langue de terre dicimus. Charta ann. 903. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 144 :
Ad suprascriptas fundoras, seu casalias, et dossos atque Corrigias et valles, etc.
Alia ann. 1054. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 177 :
Cum ipsa villa S. Laurentii, et cum ipso usu, et cum ipso censu, et cum Corrigia S. Felicis, et de ipsis terminis suprascriptis usque in silva.
Alia ann. 1168. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 502 :
Ego Raino dom. Castlarii trado et dono... tibi Bernardo abbati Francarum vallium, ... videlicet quandam paludem, sive pascherium, sive Corrigiam, quæ tenet in longum a plantata W. S. Michaelis usque ad portum Caboti.
Denique alia ann. 1231. ex schedis Peiresc. :
Nos Jacobus... concedimus vobis Montispessulanis fidelibus nostris stagna et maria et Corrigiam, quæ est in medio, cum litore maris et stagni, prout extenditur a Latis usque ad montem Sete et usque ad portum de Aquis mortuis.
P. Carpentier, 1766.
Corrigium, Eadem notione. Testam. Almer. march. ann. 948. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 175 :
Totum Corrigium, qui vocatur de Rovere, et totum et integrum fundum Ponticelli.
Charta ann. 999. ibid. col. 171 :
Usque ad Corrigia in Tengola, et usque ad Corrigia Boniverti, etc.
Alia Mathildis comit. ann. 1100. ibid. col. 179 :
Corrigium unum, quod habet fines de meridie palude Saliceti, de sera Vangaicii et paludem unam juxta prædictum Corrigium.
Vide quæ adnotat doctissimus Editor ibid. col. 170.
Corrigia Jugalis, apud Innocentium Agrimensorem :
Montem in medio usque in jugalem Corrigiam permittit.
Id est, qua parte mons vel collis in jugem sese erigit.