« »
 
[]« Corus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 591b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORUS
CORUS, Chorus. Mensuræ annonariæ species apud Anglos et Germanos. Bract. lib. 2. cap. 16. § 7 :
Decem Coros tritici, sive decem quarteria.
Nicol. Trivettus ann. 1194 :
Coros frugum, vel modios rerum venalium, sive quascumque mensuras... fieri statuit uniformes.
Apud Isidorum lib. 14. Orig. cap. 26 :
Corus 30. modii impletur. Hic ab Hebraico sermone descendit, qui vocatur Cora a similitudine collis : Cora enim Hebraice colles appellantur. Coacervati enim modii 30. instar collis videntur, et onus cameli efficiunt.
Papias MS. : Corus qui est triginta modiorum. Sagittar. in Disput. de Sulcia Luneburg. :
Ein Cor Salz hælt 3. fuder, oder 12. rümpfe, oder 24. schæffel, das ist ein Wispel. Adel.
Chorus, Eadem notione. Chronicon Montis Sereni ann. 1217 :
In Szoberiz quidem 25. Chori, hoc est, Wischepele triticum, reliquis vero duabus 6. Chori siliginis, et 19. marcæ, fertone minus. Porro mansi de Nienborch in foribus Ecclesiæ positi solvebant 80. Choros de 4. generibus frumenti, et servitium rusticorum.