« »
 
[]« 5 costa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 594a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COSTA5
5. COSTA, Cista, calathus, Gall. Panier. Charta V. abb. S. Cathar. Rotomag. ann. 1244. in Reg. 31. Chartoph. reg. fol. 61. v°. col. 2 :
Cum nos singulis annis teneremur reddere excellentissimo domino nostro regi Francorum illustri unam Costam racemorum de vineis clausi nostri de Autiz, .... idem dominus rex dictam Costam racemorum... nobis quitavit.
Alia ann. 1311. in Reg. 64. ch. 5 :
Modiationes quoque nostras de Vernone cum pertinentiis suis, quæ consistunt in vinis, minutis censibus,... quibusdam botis, quatuor Costis racemorum, et duobus sextariis musti... tradimus.
Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 115. ch. 268 :
Icelle exposant ala en une vigne, où elle cuilli une Coste de raisins ou boissellée, que elle emporta en sa maison.
Pluries ibi. Aliæ ann. 1358. in Reg. 85. ch. 68 :
Jaquinus et Robinus repererunt in dicta domo quandam Costam, similem illis in quibus pisces ponuntur, super quam dictus Jaquinus sedit et dictus Robinus se appodiavit, ignorantes penitus quod esset aliquid infra Costam.
Arestum ann. 1382. 6. Dec. in vol. 7. arestor. parlam. Paris :
Gentes episcopi Parisiensis de dictis piscibus et alecibus plenos calathos seu Costas capiebant.
Nec forte alio sensu accipienda Costa 2.