![[]](img/image.png)
COSTATUS, Pars corporis, ubi sunt costæ, pectus, Ialis Costato, Gall.
Poitrine. Chron. Estense ad ann. 1348. apud Murator. tom. 15. Script. Ital. col.
448 :
Quidam alter Hungarus percussit et vulneravit dictum ducem in Costatu cum quodam ense.Inquisit. ann. 1270. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 318. col. 1 :
Si vero in ipsa venatione contingat ipsos capere porcum silvestrem, tenentur reddere de ipso porco dicto monasterio quarterium anterius usque ad collum cum Costato ; ita quod ex ipso Costato remaneant tres costæ tantum in quarterio posteriori.
Costatus, Qui a grans costes, in Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684. Vide infra Decotare.