« »
 
COSTIS 1, COSTIS 2.
[]« 1 costis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 595b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COSTIS1
1. COSTIS. Lex Ripuarior. tit. 32. § 4 : []
Quod si ipse strudem contradicere voluerit, et ad januam suam cum spatha tracta accesserit, et eam in porta, sive in Coste posuerit, tunc judex fidejussores ei exigat, etc.
Id est, ad latus, Gallice, a Costé. Al. in poste.
[]« 2 costis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 595c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COSTIS2
2. COSTIS, Prædii rustici species, forte pro Cortis. Charta Hugonis et Lotharii Regum Italiæ ann. 945. in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 12 :
Donamus atque largimur Costem unam juris nostri, quæ Casteneto inferiore nuncupatur, etc.
Infra :
Cum... servis quoque et ancillis, aldionibus et aldiabus ad ipsam Costem et res aspicientibus.
Vide Costa 1.