« »
 
[]« Coterelli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 598a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTERELLI
COTERELLI. Iidem qui Cotarii. Eos distinguendos esse putat Kennetus in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden. aitque se in MSS. codicibus observasse, Cotarios liberos fuisse bonorum suorum possessores ea conditione, ut certam pecuniæ summam vel frumenti quantitatem, corvatas quasdam Dominis suis præstarent ; Coterellos vero neque juris sui fuisse, neque liberos bonorum, quæ tenebant, possessores, sed ut bona ita et personas ad Dominos absoluto jure pertinuisse. Vellem hujus discriminis probationes attulisset. Domesdei, in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 305 :
Septem villani quisque de una virgata, et 16. Coterelli, et 2. servi.
Charta Edwardi III. Regis Angl. tom. 2. ejusdem Monastici pag. 94 :
Cum wardis, releviis et escaetis, nativis et Coterellis suis, et eorum Catellis et sequelis.
Charta alia tom. 3. pag. 69 :
Una cum omnibus villanis, Coterellis et eorum catallis, servitiis, sectis, etc.
Extenta manerii apud Spelman. :
Inquirendum est de Coterellis, quæ cotagia et curtilagia tenent et per quæ servitia.
Hinc
Coterelli, Prædones militares, qui alias Ruptarii, quos a Philippo Augusto anno 1183. deletos narrant Rigordus pag. 11. Willelmus Brito lib. 1. Philipp. pag. 108. et de Gestis ejusdem Regis pag. 72. Guillelmus Guiart, Nangius in Chron. ann. 1183. et alii Francorum Historici, Albericus anno 1183. et Guillelmus Armoricus in Philippo Augusto ann. 1182 :
Coterelli, qui vulgo dicuntur Ruptarii.
Hoveden. pag. 585. Bascli et Coterelli. Historia Franciæ MS. vernacula ex Bibl. Memmiana fol. 199 :
En celle année furent occis en la contrée de Bourges en Bery sept mille hommes et plus, appellés Costereaux, que aucuns gens appellent Brigans. Tels gens comme Costereaux, Brigans, gens de compagnies, pillars, robeurs, larrons, c'est tout un ; et sont gens infames et dissolus et excommuniez. Ils ardoient les Monasteres et les Eglises, où le peuple se retraioit, et tourmentoient les Prestres et les Religieux, les appelloient Cantatours, par desrision, et leur disoient quand ils les battoient, Cantatours cantez.
Agunt de Coterellis præterea Concilium Lateran. ann. 1179. cap. 27. Chron. Vosiense cap. 73. Chronicon Marcianense pag. 894. Chronicon M. Belgic. pag. 190. Rad. de Diceto ann. 1199. Galbertus in Vita Caroli Comit. Flandr. num. 117. 141. Stephanus Tornac. Epist. 90. etc.
Censet Marca lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 14. Coterellos nuncupatos ejusmodi prædones, quod majoribus cultellis armati et instructi essent, quos Tolosani vulgo Cotterels vocant, eosdemque esse qui Cultellarii dicuntur in Statutis Raymundi Comitis Tolosani ann. 1152. apud Catellum lib. 2. Hist. Tolosan. pag. 218. 209. Certe ita gladios istos vocari docet le Roman de la Prise de Jerusalem par Titus MS. :
Vestu ont les clavains, et les bons Coteriaus.
In Regesto Ducis Andegavensis fol. 93. fit mentio de Cotellerie, et de ceux qui [] vendent et achetent ferremens esmolus. Alii Cotarellos, a Cotis, et Cotariis, et Cotarellis dictos volunt, ita ut collectitia ista prædonum manus conflata fuerit ex agricolis et rusticis, qui bellorum abusi licentia prædationi sese addixerant.
P. Carpentier, 1766.
Aliud ejusdem vocis etymon tradit Gaspar Barthius in Comment. ad lib. Philipp. Coterellos scilicet quasi Scoterellos fuisse vocitatos, abjecta litera S, existimat. Et quidem Brabancionibus, quibus constat sæpe a scriptoribus jungi Coterellos, permixti erant Scoti sive Hiberni. Vide Carol. de Aquino Lexic. milit. in hac voce.