« »
 
[]« Cothon » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 598c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTHON
COTHON, Portus artificialis. Servius ad illud Virgilii Æn. 1. 431 :
Hinc portus alii effodiunt,
id est Cothona faciunt. Cothona sunt portus in mari non naturales, sed arte et manu facti. Est autem et masculini et neutri generis. Nam et Cothon hujus Cothonis facit, et Cothonum hujus Cothoni. Festus : Catones appellantur portus in mari interiores arte et manufacti. Lege Cothones. Gloss. Lat. Gr. : Cotones, λιμένες. Κώθω Græci poculi genus est Laconici et militaris, aliquando sumtum pro Compotatione ipsa ; quod maximus Cothoni in compotationibus usus esset.