« Cotulosus campus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 600a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTULOSUS
COTULOSUS Campus, in Provincia ad Rhodanum, qui vulgo la Crau dicitur, quod inspergatur
lapidibus Cotulosis, est, qui quaquaversum latera habent acuminata, forte in
modum Costæ, uti vocem Cotu nostri usurpant. Vetus Charta de juribus
Ecclesiæ Arelatensis apud Guesnaium in Annalib. Massiliensib. ann. 1266. n. 40 :
Possidebat insuper eadem Ecclesia pleno jure Campum Cotulosum, qui Cranus(leg. Cravus)dicitur, plenam ibi jurisdictionem privatam et publicam exercendo.
P. , 1766.
◊ A Cotulum,
Provincialibus Coudoulé, calculus, vulgatius vero in Chartis Campus
lapidosus appellatur. Notit. xi. sæc. ex Chartul. archiep. Arelat. fol. 54.
v°. : Conquestus ei fuerat P. Aquensis archiepiscopus in publico concilio in Arelatensi ecclesia, quod non posset venire una die de archiepiscopatu suo usque Arelatem, propter asperitatem viæ Lapidosi agri. Campus lapideus,apud Plin. et Pompon. Mel. λιθῶδες, Straboni lib. 4. Vide Bouch. tom. 1. Hist. Prov. pag. 19. et Saxi Pontif. Arelat. pag. 3.