« »
 
[]« Cranohari » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 605b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRANOHARI
CRANOHARI, seu Commorsus gruarius. Lex Bajwariorum tit. 20. cap. 1. § 1 :
Accipiter qui Cranohari dicitur
MS. Cranihari, sed legendum censet Lindenbrogius Cranichapich : Germanis enim Cranich et Cranen, est grus ; hapich, accipiter : atque is ipsus est qui in Lege Alemannorum tit. 99. vocatur Accipiter qui gruem mordet : de qua accipitrum specie, Heildebertus Rex Cantiæ in Epist. ad S. Bonifacium Episcop. Moguntin. :
Unam rem præterea a vobis desidero mihi exhiberi, quam vobis acquirere valde difficile esse, juxta quod mihi indicatum est, nullatenus reor, hoc est, duos falcones, quorum ars et artis audacia sit grues velle libenter captando arripere, [] et arripiendo consternere solo...... quia videlicet perpauci hujus generis accipitres in nostris regionibus, hoc est, in Cantia, reperiuntur, etc.
Vide Baron. ad ann. 715. n. 18.
Anglo-Saxonibus Cræn, Cambro-Britannis garan, gruem, et machinam elevatoriam significat : unde Cranagium, tributum pendi solitum pro usu gruis seu tollenonis, machinæ ad trahendas e nave merces. Skinnerus in Etymol. Anglic.