« »
 
[]« 2 credentes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 610b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDENTES2
2. CREDENTES, Qui hæreses sectantur, aut hæreticis opinionibus imbuti sunt. S. Aug. l. de Utilitate credendi cap. 1. discrimen statuit inter Hæreticos, et Credentes.
Hæreticos enim esse ait, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriæ, principatusque gratia, falsas ac novas opiniones vel gignunt, vel sequuntur : illos autem qui hujusmodi hominibus credunt, homines esse imaginatione quadam veritatis et pietatis illusos.
In eamdem sententiam Salvianus libro quinto de Gubernatione Dei. de Hæreticis :
Veritas apud nos est, sed illi apud se esse præsumunt. Honor Dei apud nos est, sed illi arbitrantur honorem divinitatis esse quod credunt... Errant ergo, sed bono animo errant, non odio, sed affectu Dei, honorare se Deum atque amare credentes. Quamvis non habeant rectam fidem, illi tamen hoc perfectam Dei existimant charitatem. Qualiter pro hoc ipso falsæ opinionis errore in die judicii puniendi sint, nullus potest scire, nisi judex.
Quos porro Credentes appellarunt nostri, cum in hæreticos Albigenses gravius animadverterent, docet Concilium Narbonense ann. 1295. can. 29 :
Sane inter culpas ex quibus Credentes possunt judicari, ne ulterius dubites, has esse firmiter[] arbitramur, si reverentiam fecerunt hæreticis, ubi Credentes, orationes ipsorum implorantes, et Bonos homines profitentes, quasi adorant illos : si consolationes eorum, ubi eum, quem consolantur, in hæreticum recipientes, per impositionem manuum se salvare proditionaliter mentiuntur : aut servitio eorumdem, ubi Majore ipsorum librum tenente apertum, per ipsum, quasi sub generali Confessione, remissionem intelligunt fieri peccatorum : aut Cœnæ Valdensi... nos causa prodendi vel reprehendendi eos, vel alia commendabili seu excusabili affuerunt : si eisdem Valdensibus peccata sua confessi sunt, etc.
Infra :
Quæ etsi quidam ex his similiter negent se illorum errores audivisse, vel auditis credidisse, a participatione tamen credendi eisdem erroribus, saltem implicite, immunes esse non sinunt.
Jacobus I. Rex Aragon. in Constitut. Catalaniæ MSS. ann. 1233 :
Statuimus ne aliquis Credens vel hæreticus puniatur, nisi per Episcopum loci, vel personam Ecclesiasticam, quæ habeat potestatem cognoscendi, sive Credens vel hæreticus habeatur.
Infra :
Contra hæreticos et eorum Credentes... Eligantur qui hæreticos vel Credentes et receptores eorum in suis parochiis perquirere teneantur.
Gesta Innocentii III. PP. pag. 135. 136 :
Receptatores, fautores, defensores, et Credentes eorum
(Patarenorum.) Vide Pertz. vol. Leg. 2. pag. 244. lin. 30. Guillelm. de Podio-Laurentii in Prologo ad Chron. :
Domos latissimas in quibus hæreses publice publicarent suis credentibus venditantes.
Adde Concilium Tolosanum ann. 1229. cap. 17. Arelatense ann. 1234. cap. 4. 21. et alia passim Concilia acta contra Albigenses.