« »
 
[]« 4 credentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 611a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDENTIA4
4. CREDENTIA, Fides data, interposita, Creance Gallis, Credenza Italis, quibus etiam Far la Credenza, est securitatis gratia cibos prægustare, ut observat Scipio Ammiratus in Stemmatibus Neapolitanis tom. 1. pag. 53. Annales Francorum ann. 785 :
Petentibus illis ut Credentias haberent, quod inlæsi fuissent.
Charta divisionis Imperii Caroli M. cap. 8 :
De obsidibus autem qui propter Credentias dati sunt, etc.
Instrumentum ann. 1394. apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 74 :
Supponatur etiam Credentia exposita mense Octobri per Nuntios apostolicos Domino Regi missa, et responsio tunc eis facta.
Litteræ Ducis Andriæ ad Massilienses ex Schedis D. Le Fournier :
Verba Credentiæ commisimus venerabili viro Abbati Johanni de Caramanno Abbati S. Martini ad Plebem... cui placeat, ut nobis, dare Credentiæ plenam fidem.
Vita B. Deicolæ, apud Eccardum in Probat. Originum Habsburgo-Austriacarum col. 167 :
Si divinæ providentiæ placet, ut moveam de loco isto, et vestro cedam hortamento, talem facite Credentiam mihi in conspectu fratrum nostrorum ceterorumque fidelium, ut omnia divini officii ornamenta, quæ penes me habeo, salva atque intacta illuc deferatis.
Charta Joan. Magunt. Archiepiscop. ann. 1410. in Guden. Cod. Diplom. tom. 4. pag. 61 :
Fridericus... nobis sub certis Credenciis significare curavit, etc.
Vide mox Litteræ de Credentia.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1157. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 567 :
Et ego Berengarius archiepiscopus accipio te Raymundum Trencavellum in fide et Credentia mea loco sacramenti. Credence,
pro Croyance, confiance, Fides, fiducia, apud Math. de Couciaco in Hist. Caroli VII. pag. 709 :
Le seigneur de Prie, en qui le roy adjoustoit grande foy, et Credence, etc.
Litteræ de Credentia, apud Matth. Paris ann. 1252. Litteræ Credentiæ et favoris, apud eumdem ann. 1259. Litteræ scilicet, per quas quis petit, ut Legato aut Misso suo plene credatur, ac fides habeatur in negotiis pro quibus mittitur. Credentiales literæ, apud Ericum Upsaliensem lib. 2. Hist. Suecorum pag. 37. Acherium Spicil. tom. 7. pag. 301. Murator. tom. 12. col. 709. et Marten. Anecd. tom. 1. col. 1665. et 1675. Nostris, Lettres de Creance. Bulla Credentialis in Epist. Petri de Luna. Concil. Hispan. tom. 3. pag. 635.
Credentiam Tenere, Italis Tener Credenza, Secretum servare. Charta ann. 1179 :
Item juraverunt quod Credentiam tenebunt Consulibus Papiæ, et illi qui regimen Papiæ habuerit.
P. Carpentier, 1766.
Teneri vel Haberi in Credentia, id est, secreto. Stat. Cadubrii cap. 3. pag. 54 :
Tertia (pars) sit accusantis, et teneatur in Credentia.
Correct. eorumd. cap. 74 :
Tertia (pars) accusatoris, qui de Credentia teneatur.
Stat. Ferrar. ann. 1264. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 662 :
Et accusator habeatur in Credentia,
id est, nemini ejus nomen reveletur.