« »
 
[]« 7 credentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 612b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDENTIA7
7. CREDENTIA, dictus in Italia publicus civium conventus de rebus publicis deliberandi causa coactus. Quippe cum in civitatibus Consules essent qui curam Rei publicæ gererent, litesque ac controversias civium dirimerent, siquando res majoris momenti agenda incumberet, ex singulis artificum corporibus seligebantur, qui consiliis istis publicis interessent, suasque in iis sententias rogati expromerent, quos inde Credentiarios appellabant, quod in Secretorum Reipublicæ partem adhiberentur, cum eorum fidei prudentiæque publica negotia a contribulibus crederentur. Atque inde Sigonius lib. 7. de Regno Italiæ ann. 995. Credentiæ nomine appellatos dixit reliquos cives, qui artes opificiave tractabant. Charta Friderici I. Imp. ann. 1185. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 1031. 1032 :
Idem etiam sacramentum faciemus præstare Regem Henricum filium nostrum in anima sua, et parabola sua faciendum, ad terminum quem Consules Mediolani cum consilio Credentiæ nobis dixerint.
Vide Pertz. vol. Leg. 2. pag. 155. 156. 166. 174. Otto Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 5 :
Quo sic peracto, prædicti Laudenses a Curia discedentes, Laudamque redeuntes, ac convocato Consulum consilio aliorumque Sapientum de Laude, qui Credentiam Consulum pararent, omnia quæ ad Regem fecerint, per ordinem eis patefecerunt.
Infra :
Omnes Consules aliosque de Laude Sapientes qui de Credentia fuerant, ad se insimul venire præcepit.
Eadem Hist. pag. 109 :
Qui cum venissent Laudam, et totam insimul Laudensium Credentiam habuissent, etc.
Jacobus Auria lib. 10. Annal. Genuens. ann. 1282 :
Creatum fuit de novo quoddam Consilium in Janua de hominibus xv. quod Credentia vocabatur... Ordinatum fuit etiam per Sapientes Credentiæ, quod, etc.
Idem ann. 1290 :
Ipso etiam anno et mense fuit Januæ Consilium celebratum... in quo ordinata est Credentia de novo, in qua homines xiv. tantum erant, quibus circa prædicta data est in omnibus potestas plenaria : quæ Credentia statim armare fecit... unum galeonum. Sapientes a Credentia eligebantur,
in Regiminibus Paduæ ad ann. 1293. Concilium Credentiæ populi, in Chronico Parmensi ad ann. 1292. Florentiæ octoginta erant Credentiæ Senatores, qui duodecim viris urbem administrantibus consilium conferebant. Vide Jacob. Wilhel. Imhoff. in Genealogiis viginti illustrium in Italia familiarum, et Felicem Osium in Notis ad Historiam Laudens. Otton. Morenæ.
P. Carpentier, 1766.
Hæc, quanquam post Sigonium aliosque Italicos scriptores, quos appellat Muratorius tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col 660. non plus æquo patere monet vir eruditus, probatque ad Consilium, quod nunc secretum appellatur, restringendam esse genuinam vocis Credentiæ iis in locis significationem : neque enim probabile est tot capitibus, maxime si quosvis artifices inter eos annumeres, secretiora reipublicæ negotia commissa fuisse. Vide mox Credentierus.
Credentiarii, Italis, Credenzeri : de quibus supra. Regestum Privilegiorum civitatis Vercellarum ann. 1358 :
Convocato et congregato generali consilio Credentiæ[] communis Vercellarum,..... ad quam Credentiam interfuerunt centum Credentiarii et ultra in dicto consilio.
Alia Charta :
Prædicti omnes Credentiarii seu Consiliarii.
Credendarii, in Consilio Ravennensi ann. 1311. can. 26 :
Consiliarios vero, Credendarios et Præsidentes ipsi civitati, etc.
Credenzerii, in Charta Joannæ Reginæ Siciliæ ann. 1378. apud Ughellum tom. 9. pag. 211. 213.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Credentierii, in Chronico Cremonensi apud Murator. tom. 7. col. 644.