« »
 
[]« Creditarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 613a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDITARIUS
CREDITARIUS, Fidus, Joanni de Janua, Consiliarius, vel Camerarius, cui secreta committuntur. Fredegarius Scholasticus in Historia Francorum epitomata cap. 11 :
Misit puerum Creditarium sibi cum media parte aurei, etc.
Fortunatus Pictavensis in Vita S. Radegundis cap. 8 :
Curam domus committens Creditariis, etc.
Vita Ludovici Pii ann. 814 :
Per universas regni sui partes fideles ac Creditarios a latere suo misit.
Vide Baronium ann. 259. num. 25. Πιστιϰούς vocant Græci. Acta SS. Sadothi Episcopi et socior. 20. Febr. Ἁρχοντες ϰαί πιστιϰοὶ : ubi de vocis notione nescio an recte conjicit vir doctissimus.
Creditaria, in Glossis Isidori, et apud Joann. de Janua, Cameraria. Sed apud S. Bernardum in Charta mox laudanda Creditaria idem est quod Creditio seu jus Creditionis, de quo fusius in
Credentia 6. Creditariam habet Episcopus in omnibus victualibus quadraginta diebus ; donec reddiderit, ab iis quibus debetur, nihil ei credetur.
Creditarius, Alia, ut videtur, notione. Charta S. Bernardi Abbatis Clarevallensis ann. 1145. in Tabulario Ecclesiæ Autisiodor. :
De illis qui pisces vendunt, Comes habebit quatuor Creditarios, in quibus Episcopus nihil accipiet.
Ubi creditarii sunt, aut viri fidi et amici, aut piscarii propolæ, qui comiti soli, non vero Episcopo pisces sub crediti fide dare tenebantur.