« »
 
[]« Creissiamentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 614a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREISSIAMENTUM
CREISSIAMENTUM, Accretio, incrementum, Gall. Croissance : dicitur de silva cædua vel de arboribus junioribus. Charta ann. circ. 1200. ex Bibl. reg. cot. 19 :
Et hæc omnia libera dedi monachis et quieta ab omnibus,... sicut divisa sunt omnia... per fossata, quæ facta sunt inter boscum et terram monachorum, in dono meo et Creissiamento.
Alia ejusd. ætatis ibid. :
Ego Basilia dedi monachis et abbatiæ S. Mariæ de Noa, in bosco meo de Glisoliis, unum Creissiamentum ad grangiam monachorum de Jumellis. Istud autem Creissiamentum vadit per viam, quæ ducit ad maram de ponte Galteri, et inde tendit hujus divisa Creissiamenti per maram de Rochetis usque in vallem. Cressement,
eodem, ut videtur, sensu, in Ch. Phil. Pulc. ann. 1298. qua Ludovico comiti Ebroic. feuda aliaque assignat, ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 41. et seqq. :
Item les griages de la chastelerie de Meullent, excepté les Cressemens, qui se estent ès fiez et ès arrerefiez.
Vide infra Crescentia 4.