« »
 
[]« Cremium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 614c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREMIUM
CREMIUM, a Cremare :
siccamentum lignorum vel frixorum in patella : et etiam quod remanet in patella aridum de carnibus post pinguedinem liquefactam, dicitur Cremium, unde Propheta, Ossa mea sicut Cremium aruerunt.
Joan. de Janua. Passio Sanctarum Hilariæ, Dignæ, etc. apud Velserum in Augusta Vindelicorum :
Implete memoriam Cremiis, et siccis spinis, et claudite super eas ipsam memoriam et ita demum ignem supponite : ut nulla ex eis evadat.
Odo de varia fortuna Ernesti Ducis Bavariæ inter Anecdot. Marten. tom. 3. col. 356 :
  Dux protinus ignem
Excutit scilice ex dura, quem vivere sicco
Efficiunt Cremio.
Sed et ipse Columella 12. 19 :
Levi primum igne, et tenuibus admodum lignis, quæ Cremia rustici appellant, fornacem incendemus.
Gloss. Græc. Lat. : Φρύγανον, Cremium. Papias MS. : Cremium, Frixorium.]
P. Carpentier, 1766.
Cremium, a cremando dicitur sacrificium, quod dicebatur holocaustum antiquitus, quia totaliter cremabatur. Item, Cremium dicitur, id quod de frixis carnibus, extracta pinguedine aridum remanet in patella, in Gloss. Bibl. Mss. anonymi ex Bibl. reg. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 4120 : Cremium dicitur sacrificium ; dicitur etiam Gallice Creton, quod fit ex carnibus assatis.