![[]](img/image.png)
CREPUNDIA, Monimenta, Γνωρίσματα τὰ ἐπιτάφων.
Gloss. Lat. Græc. Proprie Crepundia dicuntur Delectamenta puerorum et etiam signa, quæ cum
infantibus olim exponi solebant, unde possent agnosci, ut erant litteræ, annuli, etc. unde
Plautus Rud. 4. 4. 125 :
Sunt Crepundia, ensiculus aureolus, securicula aurea, sicula argenteola, et duæ connexæ maniculæ, et sucula, et porculi, et bulla aurea.Arnulphus Sagiens. Archidiac. contra Girardum Engolism. Episc. apud Acherium Spicil. tom. 2. pag. 341 :
Quod dum pater insolentiam criminis divinitatisque contemptum civibus incredibile videtur, parturientis Abbatissæ gemitus, et novi partus Crepundia fidem fecerunt.