![[]](img/image.png)
CRESSA. Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 2. col. 433 :
legeretur Crista, explicatio esset facilis ; nam censeretur hoc
juramentum, vel hæc recognitio data in exitum magnæ Cressæ seu Cristæ, id est circa exitum
loci sublimis ; nam Cresta et Crista significant verticem montis vel collis. Facilis fuit
lectio Cressæ pro Crestæ : quare ad hanc conjecturam lubens
accedo.
Sciant cuncti quod anno Incarnat. Domini m. ccc. lxiv. die xiv. mensis Sept. apud Abbatiam de Moysiac. Caturc. diœcesis, in exitum magnæ Cressæ RR. in Christo Pater et Dominus Remundus de Salg, Dei gratia Patriarcha Antiochenus, etc.In hanc vocem Editores : Cressa Nomen proprium loci, forsan desumtum a Creta, quæ ibi abundaret, aut ex qua locus esset conditus. A creta derivata est Cressa nota :
Cressa ni careat pulcra dies nota,apud Horatium. Si
![[]](img/image.png)