« »
 
[]« 1 creticare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 617c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRETICARE1
1. CRETICARE, In crisin, ut vocant Medici, incidere, quam scite passionis atque naturæ conflictum vocat Cælius Aurelianus lib. 2. Acut. cap. 19. Philippus Eystetensis Episcop. in Vita S. Willibaldi cap. 33 :
Eadem die Creticavimus, et brevi post in tempore, sanitati omnimode restituti sumus.
Thomas Cantipr. lib. 2. de Apib. cap. 54. num. 14 :
Tertia igitur die, digesta materia, Creticavit, et ad se rediit compos mentis.
Alexander Iatrosophista lib. 2. Passion. cap. 66 :
Cretica, id est, determinativa febrium.
Creticos dies, ait Isidorus lib. 4. Orig. cap. 9. Medici vocant, quibus, ut credo, ex judicio infirmitatis illud nomen impositum est, quod judicent hominem, et sententia sua aut puniant aut liberent.