« »
 
[]« Creusna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 631c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREUSNA
CREUSNA, Crosna, Crusina, Pallii, seu vestis genus, Mastruca, vel mastruga. Gloss. Saxon. Ælfrici : Mastruga, Crusne. Somnero Crusene dicitur, tunica scilicet ex ferinis pellibus. Hinc emendandæ Glossæ Isonis Magistri : Vocamus etiam mastrugas Renones, quæ rustice Crotina vocatur. Legendum enim Crosina. Hincmarus Remensis Opusc. 57 :
Mitto vobis per eum Crusnam de pellibus variis, cum panno coloribus vario.
Charta ann. 1180. apud Ughellum in Episcopis Vercellens. :
Et ad hanc confirmandam promissionis chartam, accepimus nos Othonus et Allus Launeschildt Crosnam unam, ut nostra hæc promissio, sicut supra habetur, firma permaneat atque persistat.
Formul. Veronens. ap. Cancian. in Leg. Barbar. tom. 2. pag. 477 :
Pro mundio det Fabius Senecæ Crosnam unam valentem 20. sol. et orator dicat : o Seneca tu per hanc Crosnam mitte sub mundio hanc... et mundium et Crosnam trade ad proprium Fabio, etc.
Statuta Veneta lib. 1. cap. 55 :
Accipiet etiam de bonis Viri per Crosnam et pelliciam vidualem, quam mulieres ex consuetudine habent.
Quam vocem non intellexit Interpres Italicus. Charta Ottonis M. Imp. ann. 937. apud Meibomium :
Nisi tantum singulis annis unum cavallum, scutum et lanceam, vel duas Crusinas dent, ut sciant in mundibordio Regis se esse.
Christianus de Scala in Vita S. Wenceslai pag. 55 :
Tribuens abunde auri vel argenti copiam, Crusina mantiperiaque, vel vestimenta, hilariter largiens.
Ubi perperam Edit. Trusina. Bruno de Bello-Saxonico pag. 135 :
Unus ex ipsis cujusdam nobilis ex Curia Crusinam gulis ornatam, quasi furtim præcidit, et inde quasi furtum volens abscondere recessit, et tamen volebat deprehendi, ut acciperet, quod accepit. Nam ille, cujus honesta vestis erat deshonestata, ut illum, qui suæ vestis partem gestabat, insequutus est, colaphum ei tantum dedit, suique vestimenti particulam recepit.
Quo loco Crusina gulis ornata, est pallium, pellibus rubricatis ornatum. Hinc Crusinatus apud Ditmarum lib. 5. cap. 6. pag. 54 :
Vivente egregio Hudone, pater istius Miseco, domum, in qua eum esse sciebat, Crusinatus intrare, vel eo assurgente, nunquam præsumpsit sedere.
Vide Rheno et Repti. De etymo consulendi Grimm. Antiq. Jur. pag. 428. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 616.
L. Henschel, 1840–1850.
Chrusenna et Crusenna, in Ruodlieb. fr. 2. vers. 6. 161. 237. fr. 3. vers. 142. fr. 5. vers. 119. Chrusina, fr. 10. vers. 39. Crusina, fr. 94. vers. 92. 98.