« »
 
[]« Crinitæ » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 620c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRINITAE
CRINITÆ, Hæretici, de quibus ita Monachus Cisterc. in Chron. ab ann. 1107. ad ann. 1430. ex Cod. reg. 5950 :
Anno Domini 1146. hæresis Crinitarum intra Britanniam pullulat, cujus princeps fuit quidam Crinus nomine, qui se filium Dei nominabat, et quamvis esset idiota, de divinis tamen disputabat, absque sacris ordinibus missam celebrabat, episcopos et archiepiscopos ordinabat, et alia multa execrabilia perpetrabat..... Anno Domini 1148. Remis a Papa Eugenio concilium celebratur,..... in quo Crinus hæreticus condemnatus est. Sed impetrata impunitate membrorum in carcerem relegatus est, et ibi non multo post mortuus.