![[]](img/image.png)
CRISSARE,
Capellæ MS. in Bibl. Reg. :
Cevere, Clunem movere. Papias MS. Codex Bituric. habet :
Crevens, Crissans, Clunem agitans.Apud Juvenalem et Martialem, Cevere est canum more caudam clunesque movere ; et translate apud Persium est adulari, quia dum canes adulantur caudam et clunes movent. Remig. Autissiod. Commentar. in librum de Musica Martiani
![[]](img/image.png)
Hoc tamen in cordis non potest reperiri, nisi in humana voce quando Crissatur vox in ascendendo et descendendo :id est, quando movetur vox et varie flectitur. Verbo Crissare etiam utitur Lucilius apud Nonium ;
Medullinæ frictus Crissantis, apud Juvenalem.