« »
 
[]« 1 cro » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 622c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRO1
1. CRO, Croo, Croy, Scotis, est Compositio vel satisfactio pro delicto, pretium hominis occisi, capitis æstimatio, Weregildus. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 24. § 1 :
Ita quod mortem inde subierit,... reddat, pro homine mortuo et taliter occiso Croo et Galnes, quasi eum propriis manibus occidisset.
Diversa porro fuit istiusmodi capitum æstimatio pro dignitatis ratione, uti statuitur cap. 36. Nam Comitis Cro fuit 140. vaccæ, 3. oræ pro vacca :
filii Comitis 100. vaccæ : filii Thani 66. vaccæ, etc.
Videtur autem spectasse compositio ista parentes interfecti. Ibid. cap. 38. § 5 :
Si uxor liberi hominis sit occisa, vir suus habebit le Kelchin, et parentes ejus habebunt le Cro et le Galnes.
Adde § 6. Statuta Jacobi I. Parl. 6. cap. 89 :
Homicida pendere jubetur [] Regi 40. lib. le Croy vero proximis interfecti.