![[]](img/image.png)
2. CROCUS, Cincinnus, Capillus in uncum, quem Croc dicimus, retortus. Charta Henrici
III. Regis Angl. apud Guil. Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 2. pag. 479 :
Sciatis quod concessimus et plenam potestatem vobis dedimus, capillos Clericorum nostrorum, qui sunt de hospitio nostro, et familia nostra, longos crines habentium, et ad Crocos capillorum suorum deponendos, etc.
P. , 1766.
◊ Reg. visitat. Odon.
archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 17. v° : Visitavimus prioratum de villa Arcelli. Ibi sunt xxiij. moniales... Omnes nutriunt comam usque ad mentum, ponunt Crocum in peplis.