![[]](img/image.png)
CROISARE. Ricobaldi Ferrariensis Hist. Imperatorum ad ann. 1268. apud Murator. tom. 9. col.
137 :
Conradus igitur cum Duce Austriæ ac paucis nobilibus statuit furtivo aditu in regnum prodire, quod pro majori parte in Karulum se Creserat,vel Croisaverat, ex additione doctissimi Editoris, qui ibidem annotat in Estensi Codice legi, se erexerat, melius quam alibi, ut puto : hic enim agitur de Siculis, qui a Carolo Siciliæ Rege discesserant. Confer Crescere se.