« »
 
[]« 1 crossa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 626c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROSSA1
1. CROSSA. Charta fundationis Abbatiæ de Miratorio Ordinis Cisterciensis, tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 312 :
Et a termino illo per juxta campum usque ad Crossam Vongeii, et a Crossa illa usque ad terminum Bellifortis et Calendiniaci.
Forte pro Crux vice termini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Potius crediderim Crossam pro Crosa, Lacuna, positam esse, quam pro Cruce. In Bressia, ubi situm est Monasterium de Miratorio, multa sunt hujusmodi loca lacunosa ; deinde Vongeium idem puto quod Gallicum, Fange, Lutum, cœnum. In lacunis lutum esse non est opus dicere.