« »
 
[]« Cruselinum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 631b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRUSELINUM
CRUSELINUM, Vas potorium parvulum fictile, cujusmodi sunt, quæ Creusets vocamus. Cæsarius lib. 12. cap. 41 :
Portabat enim vas parvum et fictile, quod vulgo Cruselinum dicitur, in manu sua, in quali in tabernis potare solebat.
Crusellinus in Testam. ann. 1332. ap. Guden. in Syllog. pag. 634 :
Item lego et ordino duos Crusellinos argenteos ad altare in monasterio Ulnhusen prædicto, ad hoc, ut ampullæ argenteæ ad divinum officium aptæ, fabricentur ex eisdem. Crusilinus,
in Chart. Johann. Archiep. Mogunt. ann. 1372. ap. eund. Guden. in Cod. Diplom. pag. 506 :
Præpositus monasterii in Hirtzenau nobis ad nostram cameram singulis annis in festo B. Michaelis pro speciali dono clenodio et munusculo centum Crusilinos, valida et bona, in Siburg facta... dare debebit.
Vide Crusellus 1.