« 1 crusta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 632a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRUSTA1
1. CRUSTA, Vestis species variegato colore ex purpura et alio mixta. Lex 11. Cod. Theod. de
Scenicis (15, 7.) :
Nulla mima gemmis, nulla sigillatis sericis, aut textis utatur auratis, his quoque vestibus noverint abstinendum, quas Græco nomine a Latino Crustas vocant, in quibus alii admixtus colori, puri rubor muricis inardescit.Sic videntur appellatæ crustæ, quod ut crustati parietes dicuntur, qui subinde crustis marmoreis exornantur, ita ejusmodi vestes assutis in crustarum modum segmentis vel limbis distinguerentur. Nam Crustæ non modo de marmoribus dicuntur ; sed etiam de vasis auri et argenti, quæ interdum Emblemata vocantur, uti usurpat Tullius Orat. 5. in Verrem, et Paulus JC. in leg. 32. § 1. D. de Auro, arg. leg. (34, 2.) :
Cymbia argentea Crustis aureis illigata.Vide Crustum, Purpura.
P. , 1766.
◊ Anonymus in Gloss. Bibl.
MSS. ex Bibl. reg. : Crusta vel crustula, lamina quælibet vel fragmentum auri vel argenti, vel alterius metalli, vel ligni, vel lapidis, unde marmorati lapides Crustati dicuntur. Item, Crusta vel crustula, superficies panis vel cortex alterius rei ; unde hæc Crustaria dicitur taberna a vasis crustatis.Vide infra Crustatus.