« Purpura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PURPURA
PURPURA, Veteribus Scriptoribus, vestimentorum quodvis ornamentum dicitur. Gloss. Gr.
Lat. :
Πορφύρα ὑφασμένη, Clavus. Alibi :
Κύϰλας, ἡ περὶ τήν χλαμύδα ϰύϰλος, πορφύρα, limbus. Clavus purpuræ,apud Quintilianum. Regula S. Cæsarii ad virgines cap. 7 :
Vestimenta lucida, vel nigra, vel cum Purpura, vel bebrina nunquam in usu habeant.Gregorius Turon. lib. 10. Histor. cap. 16 :
De illa inscissuraSynodus can. 15 :(mafortis)quæ pallæ superfuit, Purpuram nepti suæ in tunica posuit. VII.
Οὐδὲ ἐϰ σηριϰῶν ὑφασμάτων πεποιϰιλμένην ἐσθῆτα ἐνδέδυτό τις, οὐδὲ προσετίθεσαν ἑτερόχροα ἐπιϐλήματα ἐν τοῖς ἀϰροῖς τῶν ἱματίων.Sed et ædificiorum Purpuras dixit Sidonius lib. 2. Ep. 2. in quem locum consul. Sirmondus.
Purpura Alba. Vincentius Belvacensis lib. 33. cap. 30. de Tartaris :
In prima die vestiti sunt omnes Purpuris albis, in secunda vero rubeis.Cap. 36 :
Tentorium de Purpura rufa.Necrologium Ecclesiæ Parisiensis 15. Kal. Aug. :
Dedit nobis tres Purpuras albas, de quibus factæ sunt casula, dalmatica, tunica, et pallium ad patenam.Escarlate blanche, apud Froissartem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Purpura Saracenica. MS. : Largesce out robe toute frescheD'une Pourpre Sarrasineiche.
Purpuraclavatus, unico verbo ut Auroclavatus. Gloss. S. Benedicti cap. de vestimentis :
Clavi, σημεῖα. Clavare, πορφυρῶσαι.Stephanus II. PP. :
Colobio indutum candidissimo, Purpuraclavato.Vide Senat. lib. 6. Epist. 21.
Purpuram Adorare dicebantur, quibus Imperatorum chlamydis laciniam tangere vel osculari concessum
erat : cujus quidem sacræ purpuræ adorandæ is ritus erat, ut Patricii quidem ad dextram
Principis mammam adorarent, Princepsque recedentium caput deoscularetur : Senatores vero
ac cæteri genu
dextro ante Principem flexo discederent, ut est apud Procopium in Histor.
arcana sub finem. Vide Senatorem lib. 11. Epist. 20. Henricum Valesium ad lib. 15. Ammiani
et Jacobum Gothofredum ad leg. un. Cod. Th. de Præpositis sacri cubiculi (6, 8.) et ad
leg. 6. de Decurion. (12, 1.)
P. , 1766.
◊ Nostris Porpre, pro
qualibet veste pretiosa et ad optimates quosvis significandos.
MS. ubi de Amore : Les Porpres et les buriax use ;Car aussi bien sont amoureitesSous buriax comme sous burneites.