« »
 
[]« 1 crustum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 632b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRUSTUM1
1. CRUSTUM, Crustulum. Joan. de Janua : Crustum, vel Crustulum, pro fragmento panis. Ita Servius ad 3. Georgic. et 7. Æneid.
Crustum de his, quæ comedi possunt
, dici ait. Gloss. Græc. Lat. : Κάπυρον, Crustum, Καπύριον, Crustulum. Καπύρια de panibus dici annotat Athenæus. Anonymus in Gloss. Bibl. MSS. ex Bibl. reg. : Crustum vel crustulum pro fragmento panis, et pro quolibet edulio. Spartianus in Adriano meminit tetrapharmaci,
quod erat de fasiano, sumine, perna, et Crustulo.
Perna crustulata
apud eumdem in Ælio Vero. Vide S. Hieronym. Epistol. 12. initio, præter Horatium et alios. At longe aliud est