« Cripta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 621b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRIPTA
« 1 crypta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 639a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRYPTA1
1. CRYPTA, Cripta, Locus subterraneus, quomodo Cryptas usurpat Ulpianus in
leg. 1. § 5. D. Uti Possid. fr. 3. §
7. lib. 43. tit. 17. ubi Græcis litteris scriptum. Conf. fr. 13. § 7. de usufr. lib. 7.
tit. 1. Gloss. S. Benedicti cap. de Civitatibus :
Cripta, ῤαίγηf. βαίτης. Gloss. Lat. Græc. :
Crupta, Βαίτης.Hesychio vero βέτης, est τὸ ἀπόϰρυφον μέρος τοῦ ἱεροῦ. At unde vox βέτης et βαίτης, plane incertum ; ab Hebræo הטיב, Baita, domus pars interior. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 6 :
Cryptæ sunt specus subterraneæ, dictæ a profunditate abrupta, sicut et Crepidines dicimus abruptas summitates quorumlibet corporum.Senator. lib. 4. Epist. 51 :
Caveas illas saxis pendentibus absidatas, ita juncturis absconditis in formas pulcherrimas convenisse, ut Cryptas magis excelsi montis crederes, quam aliquid fabricatum esse judicares.Gregorius Turon. lib. 10. Hist. Franc. cap. 31 :
Ac per Cryptas et latibula cum paucis Christianis per eum conversis mysterium solennitatis diei Dominici Clanculo celebrabat.Vide Gregor. Magn. lib. 9. Epist. 38. Anastasius Biblioth. in S. Hadriano PP. :
Constituit Monasterium SS. Hadriani atque Laurentii, quod ruinis marcescebat a priscis temporibus, et tanquam Crypta a sæcularibus inhabitabatur.Greg. Monachus in Chronico Farfensi, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 511 :
Et terra pastinata arboribus olivarum et nucum et ceterorum pomorum pomiferorum, fructiferorum et infructiferorum, et cum Cryptis ac terris sementariciis.Et col. 525 :
Recepit ab eis curtem et domum cum puteo aquæ vivæ, et majori Cripta, post eam sinino opere cooperta, sicut a pariete antiquo circumdata videbatur.Sed et in Cryptis condita et sepulta Martyrum et aliorum corpora, docent S. Hieronimus lib. 12. in Ezechiel. cap. 40. Gregorius Turon. lib. 1. Hist. cap. 39. etc.
Cryptæ potissimum appellantur Oratoria et Sacella subterranea, cujusmodi plurima etiamnum
occurrunt in vetustioribus ædibus sacris, quæ in quibusdam provinciis Crouptes
dicuntur. Gregorius Turon. lib. 1. Miracul. cap. 8 :
In qua Basilica est Crypta abditissima, etc.Cap. 43 :
Hujus enim altare, positis in altum pulpitis, locatum habetur, cujus pars inferior in modum Cryptæ ostio clauditur.Cap. 50 :
Hic in Crypta Basilicæ B. Joannis sub altari est sepultus.Adde eumdem lib. 4. Hist. cap. 12. Hist. Episcoporum Autissiod. cap. 44 :
Patefecit quoque mediam Cryptam ipsius cochleæ ad introitum commeantium.Cap. 45 :
Ambonem ibi vilem aspiciens, Cryptis honeste compositis desuper honorifice constructum locavit.Cap. 52 :
Parietes Chori Ecclesiæ vitreavit, deinde Cryptas, antea nimium tenebrosas, geminis ingressibus illustravit.Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti sect. 12. cap. 3 :
Egresso toto Conventu, accepta absconsa, si nox est, vadit per Cryptam, et cætera membra Monasterii.Cap. 4 :
Circumeat omnia altaria in Cryptis, et quæ ex utraque parte Chori subtus sunt.Anselmus Leod. cap. 65. seu potius Ægidius Aureæ vallis Monachus :
Hariulfus lib. 4. Chon. Centul. cap. 18 :Cujus præscriptam titulavi nomine Criptam.
Unde et Cryptam satis insignem condidit... quam consecrare obtinuit ad honorem S. Dei Genitricis Mariæ. In qua Crypta per 4. quæ ibi sunt altaria... Sanctorum reposuit pignora.Infra :
QuarumAimoinus lib. 2. de Mirac. S. Benedicti cap. 6 :(Reliquiarum)multitudine decoratur majus altare Cryptæ Centulensis.
Cryptas ipsius Ecclesiæ ingressa est, in quibus pretiosi Patris nostri Benedicti oratorium habetur.Candidus Monachus Fuldensis apud Browerum lib. 2. Antiq. Fuld. cap. 2 :
Infra, cryptas istas spelæi et antri appellatione donat :Arcubus atque interpositis hinc inde columnisBinas magnifice erexit pulchro ordine Cryptas.
Et mox :Nec minus hoc speleum capitis in vertice gestatAltare, etc.
Will. Thorn. pag. 1992 :In parte Occidua constructum cernitur antrum, etc.
Ut ista Collecta... in Missa sanctæ Mariæ in Criptis habeatur perpetuo.Vide Ditmarum lib. 6. pag. 66. Baldricum in Chron. Camerac. lib. 3. cap. 19. Ughell. tom. 6. pag. 867. etc.
Gripta, pro Crypta, in Charta ann. 1157. apud Ughellum tom. 5. pag. 1529 :
Consecravimus Griptam majoris Ecclesiæ, quæ est sedes Reatini Episcopatus, cum majori altari in eadem Gripta posito, etc.Adde tom. 6. pag. 269.
Cryptatim, In modum et ad instar cryptæ, seu porticus cameratæ. Nam cryptæ Latinis
Scriptoribus sunt porticus subterraneæ, quæ ideo etiam Cryptoporticus dicuntur
Vitruvio, Plinio, Sidonio, et aliis : et cryptas cum porticibus jungit
Spartianus in Adriano. Ado Viennensis in Chron. :
Non multo post venerabilis etiam Boni acius Pontifex Ecclesiam S. Michaelis Archangeli nomine constructam dicavit in summitate Circi, Cryptatim miro opere altissime porrectam.Auctor Mamotrecti ad Legendam ejusdem S. Michaelis :
Cryptatim, id est, per cavernas sive Cryptas porrectam et extensam.Vide Baron. ad 8. Maii. Sidonius lib. 1. Epist. 5 :
Vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem, calcabili silice crustatum Crypticis arcubus fornicavit.Gregorius Turonens. lib. 1. de Miracul. cap. 38 :
Cripta super eos miro opere fabricata est, quæ in arcuum modo transvoluta, firmissima stabilitate subsistit.Hieronymus Præfat. in Daniel. :
Cum et quasi per Cryptam ambulans, rarum desuper lumen aspicerem.Monachus S. Mariani ann. 1024 :
Quam(Ecclesiam)protinus idem Præsul cœpit majore ambitu ac Cryptarum curvaturis, quadris lapidibus certatim reædificare.
Cryptatus, In cryptæ modum fornicatus. Vitæ Abbatum S. Albani pag. 92 :
Cum atrio et subaula, quæ Palatium regium, quia duplex est et Cryptata, dici potest.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cryptella, Criptella. Parva Crypta. Miracula S. Martialis tom. 5. Junii pag. 555.
D : In Cryptam, ubi conditum corpus sanctissimi Confessoris quieverat, introgressus, se in tertia Cryptella retro tumulum Ducis quondam Stephani occultavit.Gesta Abbatum Mediani Monasterii inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 1113 :
Post plurimorum curricula annorum honeste reconditi jacent in quadam Basilicæ S. Maximini Criptella.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cryptuncula, Eadem notione. Acta SS. Maii tom. 1. pag. 405. de S. Juvenale Episcopo :
Requiescebat in quadam Cryptuncula a natura condita.
« 2 crypta » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 639c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRYPTA2
2. CRYPTA, Cuneus, turba hominum. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7641.