« Cubicularius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 640c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUBICULARIUS
CUBICULARIUS. Papias, ex Sosipatro :
Cubicularius, Custos cubiculi.Gloss. Græco-Lat. :
Κοιτωνίτης, Cubicularius.Præsertim vero ita appellati Eunuchi, quod præcipuum illorum fuerit munus, ut ait Corippus, de Laud. Just. lib. 3. vers. 218 :
Gloss. Lat. Græc. :Conservare domum, sanctumque intrare cubile.
Cubicularius εὐνοῦχος.Lex penult. Codic. de Præpositis sacri cubiculi (12, 5.) :
Cum quis dederit Eunuchum sacri cubiculi ministeriis adhæsurum.Scholiastes Juliani Antecess. ad cap. 83 :
Quæsitum est, et quid Cubicularii non sunt servi ? et dictum est, immo et constitutio posita est Leonis, ut mox oblatus fuerit aliquis Eunuchus Principi, mox in ipsa oblatione fiat liber.Evagrius lib. 4 :
Οἱ τοὶς βασιλιϰοῖς ἐξυπηρετούμενοι ϰοιτῶσι, οὕς Εὐνούχους ἡ συνήθεια ϰαλεῖ.Sed et a cubiculi custodia Εὐνούχους appellatos indicat Novella 98. Leonis :
Καὶ τῆς εὐνῆς ἀνυπόπτους φύλαϰας εἶναι, τοῦτο γὰρ ἡ ϰλῆσις ἐγγυᾶται.
◊ Cubicularios Regum Franciæ 1. et 2. stirpis aliquot
commemorant Scriptores, ac Eberonem sub Childeberto Austrasiæ Rege,
Faraulfum sub Chilperico I. Eberulfum, sub eodem Chilperico, et
Chundonem, sub Gunthranno, Gregorius Turon. lib. 7. cap. 13. 18. 21. lib. 10. cap.
10. Bertharium, sub Theodorico II. Fredegarius cap. 38. Austrapium, sub
Dagoberto I. vetus Charta pro Monasterio S. Dionysii apud Miramontium. Adalgisum,
sub Carolo Magno Eginhardus, Poeta Saxonic. et alii ad ann. 782. Reginfredum, sub
eodem Carolo, Annales ejusdem Eginhardi ann. 791. Rothbernum, sub Carolo Calvo,
ann. 852. Audradus in Revelat. etc.
Cubicularii, apud Julianum Antecessor. Constitut. 60. Chartularii, scilicet sacri
Cubiculi, intelliguntur, ut est apud veterem Scholiastem.
Cubicularius Tonsuratus, in familia Summi Pontificis, in Ordine Romano, ad discrimen Cubicularii
Laici, cujus etiam meminit idem Liber. Tonsurati autem munus erat circa vestes
Ecclesiasticas, ut Laici circa quotidianas. Laico autem, ut est in eodem Libro,
hæc cura est præscripta, ut sella Pontificis in sacrario sit parata, donec ille veniat celebraturus divina Mysteria.De Tonsurato, idem alio loco :
Pontifex autem per manus Subdiaconorum mutat vestimenta hoc ordine : defert ea plicata Cubicularius tonsuratus, accepta de manibus Ostiarii.Eligebantur autem Cubicularii isti Pontificii ex Schola Cantorum. Idem Ordo Romanus :
Primum in quacumque schola reperti pueri bene psallentes tollantur inde, et nutriantur in Schola Cantorum, et postea fiant Cubicularii. Si autem Nobilium filii fuerint, statim in cubiculo nutriantur, et hanc accipiant potestatem ab Archidiacono, ut liceat eis super linteum villosum sedere, quod mos est ponere super sellam equi.Ceremoniale Roman. lib. 1. Sect. 2 :
Hos sequuntur quatuor nobiles, pilea quatuor supra baculos quosdam deferentes, qui Scutiferi honorarii vocantur Cubicularii.
Cubicularii, Iidem, qui apud nos Capellani, Sacellorum, seu Cubiculorum, de
quibus mox, custodes. Anastasius Bibl. in S. Leone I. PP. :
Hic constituit super sepulcra Apostolorum custodes, qui dicuntur Cubicularii, ex Clero Romano.
Cubicularius Ecclesiæ, Ædituus, Mansionarius. Itinerarium S. Willibaldi num. 25 :
Et primo anno illuc veniens, Cubicularius fuit Ecclesiæ : et in secundo Decanus erat in Monasterio.
Cubicularius Novæ Romæ. Ita indigitatur quidam Monachus apud Ughellum tom. 5. Italiæ Sacræ pag. 1505 :
Hilarius Sacerdos et Monachus, et magnæ Ecclesiæ novæ Romæ Cubicularius.Quæ quidem dignitas alia non videtur ab ea, quam Κουϐουϰλεισίου appellat Pachymeres lib. 12. cap. 2. qua etiam donatus fuit Romanus quidam Κουϐουϰλήσιος τῆς τοῦ Θεοῦ ἁγίας ϰαὶ μεγάλης Ἐϰϰλησίας, Πρωτομηνυτὴς τοῦ βασιλιϰοῦ ξενῶνος τοῦ Μυρελαίου ϰαὶ περιδόξου, cujus liber περὶ ὀξέων laudatur a viro doctissimo Petro Lambecio lib 6. Comment. de Bibl. Cæsarea pag. 141. ut et Joannes Cameniata, cujus narrationem de Excidio urbis Thessalonicæ edidit Leo Allatius, in cujus Epigrapha dicitur Κληριϰὸς ϰαὶ ϰουϐουϰλείσιος. Hujus etiam dignitatis Ecclesiasticæ meminit Balsamon ad Concil. VI. can. 7. et jus Græco-Roman. lib. 3. pag. 204. Sed quæ illa fuerit, haud omnino promptum est definire, cum de ea sileat Codinus in Catalogo dignitatum Ecclesiæ Sophianæ. In Concilio Nicæno II. act. 1. et 4. memoratur Cosmas Diaconus, Νοτάριος ϰαὶ Κουϐουϰλείσιος τοῦ εὐαγοῦς Πατριαρχείου. In Act. 5. ϰουϐουϰλεισίων dicitur. Eadem forte dignitas, quæ ὁ Κουϐούϰλης appellatur in Catalogo dignitatum S. Sophiæ Medoniano, ubi ejus officium sic describitur :
Ὁ Κουϐούϰλης, ἵνα βαστᾷ τὸ διϰανίϰιον τοῦ Ἀρχιερέως, ὅταν περιπατεῖ.Ita Cubuclesius fuerit Capellanus Patriarchæ. Vide Cubicularius.
Cubicularius, interdum idem qui Camerarius, seu Thesauri Regii custos. Ita apud Ealredum
in Vita S. Edwardi Confess. cap. 2. num. 9 :
Camerarius accessit ad thecam, in qua æs Regium servabatur.Et mox :
Hoc enim Cubicularii nomen erat, etc.Adde Vitam S. Wlstani Episcopi Wigorn. apud Capgravium cap. 2. Ughellum tom. 1. pag. 121. etc.
L. , 1840–1850.
Cubicularia. Vide S. Rosa de Viterbo Elucidar. tom. 1. pag. 337. voce
Cubilheira.