« »
 
[]« 3 cucuma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 644a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUCUMA3
3. CUCUMA, Vas æreum, in quo aqua calefit, aut aliquid maceratur, lato ventre instar cucumeris. Gloss. vet. Cucuma, θερμοφόρον. Gloss. Ælfrici : Cucumas, Cyperenhver, i. æreus lebes. Ugutio : Cucuma, a sono fervoris, sicut et cacabus, i. vas æreum desuper coopertum, in quo aqua vel cibus coquitur. Acta SS. Juliani et Basilissæ cap. 5 :
Dii vestri aut Crei sunt, aut lapidei : si Crei sunt, meliores sunt illis Cucumæ, quæ ad usus hominum ex ipso metallo fiunt.
S. Ambros. in Vita S. Agnetis cap. 2 :
Dii autem tui Crei sunt, ex quibus Cucumæ melius fiunt ad usus hominum.
Historia Miraculi S. Georgii in Puero Paphlagone n. 27 :
Τὸ τοῦ θερμοῦ ἀγγεῖον, ὅπερ εἴωθεν ὁ ἐπιχώριος διάλεϰτος Κουϰούμιον ϰαλεῖν, etc.
Vide Fortunatum in Vita S. Germani Episc. Paris. cap. 4. Collationem Legis Mosaicæ tit. I. Casaubonum ad Theophrasti Characteres pag. 219. et Meursium in Κουϰούμιον.
Cucumellum, diminutivum a Cucuma, inter sacra ministeria vulgo reponitur. Indiculus rerum, quas Paulus Cirtensis Episcopus tradidit Felici Flaminii curatori, apud Baronium ann. 303. num. 12 :
Calices 2. aurei, item calices 6. argentei, Cucumellum argenteum, lucernæ argenteæ 7. etc.
Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 90 :
Concas duas librarum octo, Cucumellum librarum sex.
Cucumula, Minor cucuma, apud Cyprianum lib. 1. Vitæ S. Cæsarii Arelat. n. 13. tom. 6. Aug. pag. 79. col. 1 :
Et ingrediens Cucumula, cum ad consignandos infantes sederet.
Ubi baptisterium cameratum intelligendum esse recte monent docti Editores.