« »
 
[]« 2 cucurbitare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 644b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUCURBITARE2
2. CUCURBITARE, Uxorem alterius adulterio polluere : proprie de vassallo, qui domini uxorem adulterio polluit, et ejus ventrem instar cucurbitæ inflat, i. imprægnat. At Rodolphus Goclenius in Lexico Philosoph. pag. 298. vocem effictam ait a Corbita, Longobardico vocabulo, quod stuprum, seu infamiam sonat. Henrici Imp. Edictum, cui titulus : Quot testes sunt necessarii ad probandam ingratitudinem :
Si vassallus inhonestis factis atque indecentibus machinationibus dominum offenderit,... vel si eum Cucurbitaverit, seu in campestri bello suum dominum dereliquerit, feudo privabitur.
Liber Feudor. lib. 1. tit. 5. § 1. lib. 2. tit. 38. § 57. lib. 3. tit. 2. § 1 :
Si fidelis Cucurbitaverit dominum, id est, cum uxore ejus concubuerit,... vel si cum filia, etc.
Ubi vetus Interpres Gallicus MS :
Si avient, que le vassal gise charnellement avec la feme du Seigneur, dont il tient fié, il pert son fié. Si geve laidement à li, ou si gist avec la nièce du Seigneur, etc.
Exstat apud Bon-compagnum in Arte dictaminis MS. lib. 1. ejusmodi Epistola :
Audeo vestræ consulere sapientiæ, ut postposito studio literarum ad propria reverti curetis, quia uxor vestra est plurimum habilis et formosa, unde sancti Spiritus igne non uritur, sed carnalis amoris ; et multi student partibus, et laborant, ut fundum Cornelianum mereamini possidere, in quo vobis plantabitur Cucurbita ortolana.
Vide Stabilim. S. Ludov. lib. 1. cap. 50. Continuatorem Nangii ann. 1314. et Consuetud. Andegav. art. 193.