![[]](img/image.png)
1. CULTELLINUS, Scalpellus acuendis calamis scriptoriis, Gall. Canif. Anonymi Epist. ad
Joannem de Monsterolio apud Marten. Ampliss. Collect. tom. 2. col. 1455 :
Habui numera tua... videlicet instrumenta scriptoria... forficulas et Cultellinum argenteum et ornatum.
L. , 1883–1887.
◊ Addimus sequentem locum
Stat. bonon. ann. 1250-67. tom. I. pag. 269, ubi est sermo : De penis portantium arma vetita,quippe quod ab eo Cultellini laminarum nomen longitudoque apprehenditur, quæ licita erat :
Nisi sint notarii quibus liceat portare Cultellinum cum puncta, quorum feruçule sint longitudinis iiijor digitorum.