« »
 
[]« 1 cultor ecclesiæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 651c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CULTOR1
1. CULTOR Ecclesiæ, Idem, ut videtur, qui Colonus, Cultor agrorum Ecclesiæ. Concil. Legion. ann. 1012. can. 2 :
Si vero Ecclesia aliquid jure tenuerit, et inde testamentum non habuerit, firment ipsum jus Cultores Ecclesiæ juramento.
Testamentum Beatricis de Alboreya Vicecomitissæ Narbonæ ann. 1367. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1529. subscribit Stephanus Paschalis Cultor Narbonensis. Chart. ann. 1191. ap. Guden. in Cod. Diplomat. tom. 1. pag. 308 :
Heroldo... hereditas sive beneficium in bonis S. Johannis abjudicata fuit... Mediantibus autem quibusdam personis... postea apud conventum impetravit, quod præpositus cum conventu eandem curiam cum villicatione, et aliis redditibus curiæ attinentibus nomine Cultoris ei concesserint... Talis exceptio fuit expressa, quod Heroldus nec beneficio, nec hereditate, nec annorum computatione se confiteatur dicta bona possidere.