![[]](img/image.png)
CULUSTA. Fragmentum Petronii :
Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut illi feri Culusta mel habuit praxim.Valesius in Valesianis pag. 233. hunc locum Petronio perperam attributum sic corrigit :
Sicut ille feroculus, tamen habuit praxim.Non multo clarior evadit locus obscurus ingeniosa correctione. Hinc tamen fit, ut vocem Culusta credamus fictis vocibus annumerandam.