![[]](img/image.png)
CUNCTARI, Inficiari, negare, aut saltem dubitare, quia qui cunctantur quasi dubitant
inquirendo num acturi sint necne : hæc propria vis verbi Cunctari. Christophorus Papa in
confirmatione
Privilegiorum Corbeiensium, apud Acherium tom. 6. Spicil.
pag. 415 :
![[]](img/image.png)
Nulli Cunctandum est, quod cunctæ Ecclesiæ paci, saluti et quieti prospicere nos oporteat.