« »
 
[]« Cuptare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 660c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUPTARE
CUPTARE, Papiæ, Cupere multum. Alia notione vocem usurpat Pactus Legis Salicæ tit. 61. § 1 :
De eo, qui chrenecrudam
peragit, de qua supra :
Et postea debet in casam suam intrare, et de quatuor angulis terræ pulverem in pugno colligere, et postea in duropello stare, et intus casam Cuptare debet, et sic de sinistra manu trans suas scapulas jactare super proximiorem parentem.
Lex Salica recentior habet :
Et stare in durpilo, hoc est, in liminari, et intus Captare, etc.
Ubi Wendelinus Cuptare idem esse vult, quod Belgis Kuppen ; obtegere, occultare, ita ut ille intra casam ab aliorum conspectu se submovere debeat. Nec scio, an a Captare, quæ in aliis Editionibus occurrit, vox nostra Cacher, pro Occultare, deduci debeat. Eccardus aliter interpretatur Cuptare vel Captare, nimirum per Respicere. Respicere autem, inquit, et Circumspicere nobis olim Capen vel Capfen jam Gaffen dicitur.