« »
 
CURA 1, CURA 2, CURA 3, CURA 4, CURA 5, CURA 6, CURA 7.
[]« 1 cura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 660c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURA1
1. CURA, Dignitas seu munus Curionis, Cure. Concilium Rotomagense ann. 1072 :
Venduntur Curæ Pastorales, scilicet Ecclesiæ Parochiales.
Stephanus Tornacensis Epist. 179 :
Laborat et murum se opponit contra filios inobedientiæ, qui extra claustrum sub obtentu parochialium Curarum morari desiderant atque mori, etc.
Ubi plura in hanc sententiam. Braulio Cæsaraugustanus in Vita S. Æmiliani cap. 5 :
Quapropter in Ecclesia Bergegii Presbyteri est functus officio. Tunc relictis, quibus dediti esse solent istius ordinis, nostri quidam homines temporis sanctam impartiebatur Curam, etc.
S. Bernardus Epist. 42. cap. 7. n. 27. ad Henricum Senon. Archiep. :
Curritur in clero passim ab omni ætate et ordine, a doctis pariter et indoctis ad ecclesiasticas Curas, tanquam sine curis quisque victurus sit, cum ad Curas pervenerit.
Occurrit alibi passim.
Cura, Domus Curionis. Odo Cluniac. lib. 3. Collat. pag. 243 :
Timentes eos, in Curam Ecclesiæ diverterunt.
[]« 2 cura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 660c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURA2
2. CURA, in Monasteriis, qui curam hospitium habet, seu Hospitalis. Statuta Monastica in Vitis Abbatum S. Albani :
In æstate statim post Fratrum refectionem, et gratiarum actionem, in locutorio hospitum divertant, seu in alio quolibet loco sibi deputato, Cura cum ipsis existente, qui propter Ordinis disciplinam, hora illa cum eis remaneat.
Infra :
Hora vespertina semper remaneant, Cura cum ipsis remanente, qui cum ipsis manducet, etc.
Eadem nempe forma, qua Cura Palatii, dignitas, de qua mox, Cura Prætorii, genus servi apud Trebellium Pollionem, Cura Epistolarum, inter officia Præfecti urbis in Notitia Imperii, Cura domus, in Capitul. Caroli Magni lib. 6. cap. 122. 124. Cura haræ, pro subulco, apud Ovid. in Epist. Penelop. Cura Cathedræ pro Curatore Cathedræ, Episcopo, ap. Thietmar. lib. 2. cap. 1 :
Hunc [] Hillibertus Magontinæ Cura Cathedræ.... benedixit.
[]« 3 cura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 661a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURA3
3. CURA, vox Provincialis, Purgatio, ablatio sordium et luti. Capitula pacis inter Carolum I. Comitem Andegav. et Provinciæ cum Massiliensibus ann. 1257 :
Quod ad Curam portus Massiliæ eligantur, ut ceteri officiales, tres probi viri, quibus Vicarius annis singulis dabit ccc. libras regalium coronatorum vel Massiliensium minutorum... de quibus facient expensas ad Curandum portum ;
id est, ad purgandum. Gallis, Curer, ut Italis Curare, Purgare.
[]« 4 cura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 661a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURA4
4. CURA, Curatio vulneris, Call. Cure. Litteræ Elizabethæ Reginæ Angl. ann. 1562. apud Rymerum tom. 15. pag. 627. col. 1 :
Ordinamus et facimus habendum, tenendum, gaudendum et occupandum dictum officium servientis chirurgorum nostrorum tam le bouge de courte hospitii nostri, quam vini, ceræ et aliorum requisitorum pro Curis, et aliis proficuis commoditatibus, etc.
Similia leguntur pag. 659. col. 1.
[]« 5 cura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 661a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURA5
5. CURA. Epitaphium vetus apud Claudium Menestrier Hist. Lugdun. pag. 34 :
D. M. et memoriæ æternæ Aufidi Militaris, qui vixit ann. xxii. cujus suprema talia fuerunt. Hic iens in Curam per amnem Arar. subito casu abreptus. Hunc tumulum posuit L. Ignius Charito sororius ejus et Claudianus Dulcicius soror.
Quidam pro Curam legerunt Curiam, alii Curru, non satis attendentes, inquit laudatus Historiographus, Curam prædium esse Ulpiano leg. Abs. D. de Judic. §
Si quis tutelam, vel Curam, vel negotium, vel argentariam, vel aliquid aliud, unde obligatio oritur, certo loco administravit.
(lib. 5. tit. 1. fr. 19. § 1.) Hæc Menesterius, qui et ipse non satis attendit Curam hic non esse prædium, sed tutelam vel bonorum pupillarium administrationem, Gall. Curatelle, quæ tutelæ solet adjungi : quocirca si neque Curiam neque Curru legendum est in Epitaphio superiori, crediderim Curam munus esse, officium vel administrationem, qua notione Cura non semel legitur apud Scriptores Latinos. Tacitus lib. 4. Hist :
Aretinum Clementem Prætorianis præposuit, patrem ejus sub Caio Cæsare egregie functum ea Cura dictitans.
Suetonius in Claudio cap. 25 :
Provincias Achaiam et Macedoniam, quas Tiberius ad Curam suam transtulerat, Senatui reddidit.
[]« 6 cura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 661a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURA6
6. CURA, Bonorum minoris curatio, quæ tutelam excipit. Gall. Curatelle. Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 286. art. 5 :
Quod consules dicti loci de Caslucio, qui in causis criminalibus et civilibus.... judices existunt,.... in contractibus, Curis, tutelis et aliis causis.... decreta sua interponere possint.
Vide infra Curatela.
P. Carpentier, 1766.
Curie vero idem sonat quod Cupiditas, studium, voluntas, in Stat. ann. 1354. tom. 2. earumd. Ordinat. pag. 564 :
Pour obvier à telx fraudes et malices, et pour extirper tels Curies de malfait et de mal example.
[]« 7 cura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 661a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURA7
7. CURA, Prædium rusticum, possessio, f. pro Curia. Charta Boson. reg. ann. 881. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 671 :
Hoc omnibus modis auctoritate regia præcipientes jubemus,..... ut nullus judex publicus..... loca, vel agros, seu reliquas possessiones prædictæ casæ Dei in quibuslibet Curis et territoriis..... freda exquirat, etc.
Vide Curia 5.
Cura-Pacis, apud Anianum ad leg. 1. Cod. Theod. de Pignorib. (2, 30.) in qua Præfectus pacis is dicitur, qui Græcis [] εἰρηνάρχης. Vide Jacobum Gothofred. ad hanc legem.
Cura Palatii, Dignitas Palatina, cui Senator lib. 7. Epist. 5. Palatinorum ædificiorum instaurandorum, et de novo extruendorum curam potissimum incubuisse ait : qua qui donatus a Principe fuerat,
aurea virga decoratus inter obsequia numerosa ante pedes regios primus incedebat.
De qua quidem virga videtur intelligendus S. Asterius Orat. in Oeconomum iniquit. :
Τί δὲ τῶν ὑπαρχόντων ἀξίας ἡ σϰηνὴ, τὸ ἀργυροῦν ὄχημα, ἢ ϰαλαμὶς ἡ χρυσῆ ;
Ejusmodi est dignitas illa apud Reges nostros :
Intendant des bastimens du Roy.
Certe quidquid sit de Cura Palatii, cujus muneri ædificia Palatina incumbebant, apud Gothicos fortasse Italiæ Reges, alia fuit istius dignitatis functio apud Augustos Byzantinos, quantum conjectura licet assequi, qua donatos Apollinarem et Saturninum sub Constantio tradit Ammianus lib. 14. et 22. de Apollinare :
Paulo ante agens Palatii Cæsaris Curam.
De altero :
Saturninus ex Cura Palatii.
Idem lib. 31 :
Tribunus Æquitius, cui tunc erat Cura Palatii credita.
Sidonius carm. 23 :
Intra aulam soceri mei expetitus,
Curam cum moderatus es Palatii.
In Codice Theod. Curæ Palatii mentio occurrit, jungiturque Tribuno et Comiti Stabulorum in leg. unic. de Comitib. et Trib. Schol. (6, 13.) et leg. 1. Qui a præbit. tyronum excusentur. (11, 18.) Sed quod illius potissimum fuerit munus, non omnino constat : etsi probabile sit, eosdem fuisse ejusmodi officiales, qui postmodum Curatores Palatiorum, vel qui Præpositi Palatii appellati sunt. At Alamannus existimat, eum, qui vulgo Cura Palatii, et postmodum Curopalates appellatus est, esse, qui Scriptoribus aliis, Præfectus Prætorianorum indigitatur, quique Prætorianis militibus præerat : idque potissimum elicit ex Procopio, in Hist. Arcana scribente, Justinum Principem custodem Palatii constitutum ab Anastasio Augusto :
Ἄρχοντα γὰρ αὐτὸν Ἀναστάσιος Βασιλεὺς ϰατεστήσατο τῶν ἐν Παλατίῳ φυλάϰων.
Quæ quidem dignitas eadem est, quæ Curopolatæ. Nam cæteri Scriptores hac donatum passim tradunt. Evagrius lib. 5. cap. 1 :
Ἰουστῖνος τὴν φυλαϰὴν τῆς αὐλῆς ἐμπεπιστευμένος, ὂν Κουροπαλάτην ἡ Ρωμαίων λέγει φωνή.
Virgilius PP. Epist. 15 :
Sed et Justinum Exconsulem et Curapalatii.
Cujus quidem dignitatis auctoritas magna erat, ut quæ primas ab Augustali teneret, ut habent Theophylactus Simocatta lib. 3. cap. 18. S. Nicephorus in Breviario pag. 16. primæ Edit. Photius in Biblioth. etc. Corippus l. 1. de Laud. Justini vers. 137 :
Par extans Curis, solo diademate dispar,
Ordine pro rerum, vocitatus Cura Palati.
Et lib. 2. vers. 285 :
Dispositorque novus sacræ Baduarius aulæ
Successor soceri, factus mox Cura Palatii.
Hinc viros primarios, et qui proxima Augustos attingebant necessitudine et affinitate, hac potissimum donatos legimus, in Chronico Alexandrino pag. 868. apud Luitprand. in Legatione, Zonaram pag. 82. 127. 166. etc. Apud Gregorium Turon. lib. 2. Hist. cap. 8. Aetius Curam Palatii gessisse dicitur, quo loco meminit Joannis Cura-Palatii.
Curopalatas Iberiæ principes appellatos docemur ex Constantino de Adm. Imp. cap. 43. 45. et Zonara pag. 178. []
Curopalates. Paulus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 108 :
Maurum quoque Curopalatem Palatii Imperatoris Constantinopolitani.
Choropalasius, eidem cap. 17.
Corpalatius, apud Baldricum in Hist. Hierosolymitana pag. 93.
Corpalasius, apud Petrum Tudebodum lib. 1. Vide Major domus.