« »
 
[]« Curratoria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 672b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURRATORIA
CURRATORIA. Charta fundationis Turritani Monasterii in Sardinia ann. 1205 :
Prædictus judex dedit præfato Conventui Paules cum pertinentiis suis, in Curratoria de Romagna curiam de Save cum pertinentiis suis omnibus... et in Curratoria de Nolauro curiam de Obneto cum omnibus pertinentiis.
Sic lego pro Incurratoria, ut scribitur tom. 1. Anecd. Marten. col. 800. Curratoriam autem puto idem esse quod Parochiam ab Italico Curato, Parochus, Curatus.