« »
 
[]« 6 cursor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 674c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURSOR6
6. CURSOR. Cursores, apud Nicolaum Uptonum lib. 1. de Militari officio cap. 9. dicuntur
Nuncii peditantes Imperatorum, Regum, et Principum, quorum officium est pedibus transire, qui insuper portant arma Dominorum suorum in pixidibus depicta, pendentibus in suis cingulis, sive cinctoriis supra renes. Nec eis est permissum suorum Dominorum arma alio aliquo loco portare. Et isti possunt esse Milites propter peritiam in officiis habitam, non tamen sunt nobiles, et vocantur Milites Caligati, ut C. de Nuptiis, L. A. caligato, per Accursium.
Vide Prosecutor.