![[]](img/image.png)
5. CURSUS, Locus ludicri certaminis. Vita S. Magdalenæ de Pazzis, tom. 6. Maii pag. 251 :
Erant autem parentum ædes ad plateam, quam Cursus appellant. Cum ergo circa festum S. Johannis... publicæ decursiones ad pallium, ut aiunt, celebrarentur, etc.
Cursus Equorum, Ἰπποδρόμιον. Libertates, concessæ Villæ Franchæ
ab Archembaldo D. Burbonensi ann. 1217 :
Dom. Archimbaudus et Agnes ejus uxor constituerunt Cursum equorum apud Villam Francham in crastinum nundinarum, quæ sunt in octabis Pentecostes, et dederunt illi, qui Cursum lucraretur, unam marcham argenti, et illi, qui equos equaret ad pontem de Baria 5. sol.Vide Thomasserium in Consuet. Bituric. lib. 1. cap. 100. 101.